de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

illud utique manifestum est, nihil eodem loco mansisse, quo genitum est. Adsiduus generis humani discursus est ; cotidie aliquid in tam magno orbe mutatur. Nova urbium fundamenta iaciuntur, nova gentium nomina extinctis prioribus aut in accessionem validioris conversis oriuntur. Omnes autem istae populorum transportationes quid aliud quam publica exilia sunt ? Quid te tam longo circumitu traho ?

Quid interest enumerare Antenorem Patavi conditorem et Euandrum in ripa Tiberis regna Arcadum conlocantem ? Quid Diomeden aliosque, quos Troianum bellum victos simul victoresque per alienas terras dissipavit ?