de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Vix denique invenies ullam terram, quam etiamnunc indigenae colant; permixta omnia et insiticia sunt. Alius alii successit ; hic concupivit, quod illi fastidio fuit; ille unde expulerat, eiectus est. Ita fato placuit, nullius rei eodem semper loco stare fortunam.
Adversus ipsam commutationem locorum de- tractis ceteris incommodis, quae exilio adhaerent, satis hoc remedii putat Varro, doctissimus Romanorum, quod, quocumque venimus, eadem rerum natura utendum est. M. Brutus satis hoc putat, quod licet in exilium euntibus virtutes suas secum ferre.