de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid tam nudum inveniri potest, quid tam abruptum undique quam hoc saxum ? Quid ad copias respicienti ieiunius ? Quid ad homines inmansuetius ? Quid ad ipsum loci situm horridius ? Quid ad caeli naturam intemperantes ? Plures tamen hic peregrini quam cives consistunt. Usque eo ergo commutatio ipsa locorum' gravis non est, ut hic quoque locus a patria quosdam abduxerit.

Invenio qui dicant inesse naturalem quandam irritationem animis commutandi sedes et transferendi domicilia; mobilis enim et inquieta homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur

p.432
et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, vaga et quietis impatiens et novitate rerum laetissima.

Quod non miraberis, si primam eius originem aspexeris. Non est ex terreno et gravi concreta corpore, ex illo caelesti spiritu descendit; caelestium autem natura semper in motu est, fugit et velocissimo cursu agitur. Aspice sidera mundum inlustrantia; nullum eorum perstat. Sol[*]( sol added by Michaëlis.) labitur adsidue et locum ex loco mutat et, quamvis cum universo vertatur, in contrarium nihilo minus ipsi mundo refertur, per omnis signorum partes discurrit, numquam resistit ; perpetua eius agitatio et aliunde alio commigratio est.

Omnia volvuntur semper et in transitu sunt ; ut lex et naturae necessitas ordinavit, aliunde alio deferuntur ; eum per certa annorum spatia orbes suos explicuerint, iterum ibunt per quae venerant. I nunc et humanum animum ex isdem, quibus divina constant, seminibus compositum moleste ferre transitum ae migrationem puta, cum dei natura adsidua et citatissima commutatione vel delectet se vel conservet.

A caelestibus agedum te ad humana converte ; videbis gentes populosque universos mutasse sedem. Quid sibi volunt in mediis barbarorum regionibus Graecae urbes ? quid inter Indos Persasque Macedonicus sermo ? Scythia et totus ille ferarum indomitarumque gentium tractus civitates Achaiae

p.434
Ponticis impositas litoribus ostentat ; non perpetuae hiemis saevitia, non hominum ingenia ad similitudinem caeli sui horrentia transferentibus domos suas obstiterunt. Atheniensis in Asia turba est ;