de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Deinde ab hac civitate discede, quae veluti communis potest dici, omnes urbes circumi; nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Transi ab iis, quarum amoena positio et opportunitas regionis plures adlicit ; deserta loca et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum et Cossuran,[*]( Cossuran Gertz: Corsican A.) percense ; nullum invenies exilium, in quo non aliquis animi causa moretur.

Quid tam nudum inveniri potest, quid tam abruptum undique quam hoc saxum ? Quid ad copias respicienti ieiunius ? Quid ad homines inmansuetius ? Quid ad ipsum loci situm horridius ? Quid ad caeli naturam intemperantes ? Plures tamen hic peregrini quam cives consistunt. Usque eo ergo commutatio ipsa locorum' gravis non est, ut hic quoque locus a patria quosdam abduxerit.

Invenio qui dicant inesse naturalem quandam irritationem animis commutandi sedes et transferendi domicilia; mobilis enim et inquieta homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur

p.432
et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, vaga et quietis impatiens et novitate rerum laetissima.

Quod non miraberis, si primam eius originem aspexeris. Non est ex terreno et gravi concreta corpore, ex illo caelesti spiritu descendit; caelestium autem natura semper in motu est, fugit et velocissimo cursu agitur. Aspice sidera mundum inlustrantia; nullum eorum perstat. Sol[*]( sol added by Michaëlis.) labitur adsidue et locum ex loco mutat et, quamvis cum universo vertatur, in contrarium nihilo minus ipsi mundo refertur, per omnis signorum partes discurrit, numquam resistit ; perpetua eius agitatio et aliunde alio commigratio est.