de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

nullum non hominum genus concucurrit in urbem et virtutibus et vitiis magna pretia ponentem. Iube istos omnes ad nomen citari et " unde domo " quisque sit quaere. Videbis maiorem partem esse, quae relictis sedibus suis venerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam.

Deinde ab hac civitate discede, quae veluti communis potest dici, omnes urbes circumi; nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Transi ab iis, quarum amoena positio et opportunitas regionis plures adlicit ; deserta loca et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum et Cossuran,[*]( Cossuran Gertz: Corsican A.) percense ; nullum invenies exilium, in quo non aliquis animi causa moretur.