de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Itaque ego in illis, quae omnes optant, existimavi
p.428
semper nihil veri boni inesse, tum inania et specioso ac deceptorio fuco circumlita inveni, intra nihil habentia fronti suae simile. Nunc in his, quae mala vocantur, nihil tam terribile ae durum invenio quam opinio volgi minabatur. Verbum quidem ipsum persuasione quadam et consensu iam asperius ad aures venit et audientis tamquam triste et execrabile ferit. Ita enim populus iussit ; sed populi scita ex magna parte sapientes abrogant.