de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Illi qui munera eius velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici propter illa voluerunt, iacent et maerent, eum vanos et pueriles animos, omnis solidae voluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt ; at ille, qui se laetis rebus non inflavit, nec mutatis contrahit. Adversus utrumque statum invictum animum tenet exploratae iam firmitatis ; nam in ipsa felicitate, quid contra infelicitatem valeret, expertus est.
Itaque ego in illis, quae omnes optant, existimavi
Remoto ergo iudicio plurium, quos prima rerum species, utcumque credita est, aufert, videamus, quid sit exilium. Nempe loci commutatio. Ne angustare videar vim eius et quidquid pessimum in se habet subtrahere, hanc commutationem loci sequuntur incommoda : paupertas, ignominia, contemptus. Adversus ista postea confligam ; interim primum illud intueri volo, quid acerbi adferat ipsa loci commutatio.