de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Illi me iusserunt stare adsidue velut in praesidio positum et omnis conatus fortunae, omnis impetus prospicere multo ante quam incurrant. Illis gravis est, quibus repentina est ; facile eam sustinet, qui semper expectat. Nam et hostium adventus eos prosternit, quos inopinantis occupavit ; at qui futuro se bello ante bellum paraverunt, compositi et aptati primum, qui tumul- tuosissimus est, ictum facile excipiunt.

Numquam ego fortunae credidi, etiam cum videretur pacem agere ; omnia illa, quae in me indulgentissime conferebat, pecuniam, honores, gratiam, eo loco posui, unde posset sine motu meo repetere. Intervallum inter illa et me magnum habui ; itaque abstulit illa, non avulsit. Neminem adversa fortuna comminuit, nisi quem secunda decepit.