de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis

p.478
irritae supervacua vexatio. Nulli horum patebit pectus tuum ; nam ceteris vitiis iam pridem elusum est. Haec quidem certissima praesidia sunt et quae sola te fortunae eripere possint.

Sed quia, dum in illum portum, quem tibi studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus innitaris opus est, volo interim solacia tibi tua ostendere. Respice fratres meos, quibus salvis fas tibi non est accusare fortunam.