de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Scio rem non esse in nostra potestate nec ullum adfectum servire, minime vero eum, qui ex dolore nascitur ; ferox enim et adversus omne remedium contumax est. Volumus interim illum obruere et devorare gemitus ; per ipsum tamen compositum fletumque vultum lacrimae profunduntur. Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus ; at illum inter ipsa, quibus avocatur, spectacula levis aliqua desiderii nota subruit. Ideo melius est vincere illum quam fallere ;

nam qui delusus et voluptatibus aut occupationibus abductus est, resurgit et ipsa quiete impetum ad saeviendum conligit. At quisquis rationi cessit, in perpetuum componitur. Non sum itaque tibi illa monstraturus, quibus usos

p.476
esse multos scio, ut peregrinatione te vel longa detineas vel amoena delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum occupes temporis, ut semper novo te aliquo negotio implices. Omnia ista ad exiguum momentum prosunt nec remedia doloris sed impedimenta sunt; ego autem malo illum desinere quam decipi.