de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Scio rem non esse in nostra potestate nec ullum adfectum servire, minime vero eum, qui ex dolore nascitur ; ferox enim et adversus omne remedium contumax est. Volumus interim illum obruere et devorare gemitus ; per ipsum tamen compositum fletumque vultum lacrimae profunduntur. Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus ; at illum inter ipsa, quibus avocatur, spectacula levis aliqua desiderii nota subruit. Ideo melius est vincere illum quam fallere ;