de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Corneliam ex duodecim liberis ad duos fortuna redegerat; si numerare funera Corneliae velles, amiserat decem, si aestimare, amiserat Gracchos. Flentibus tamen circa se et fatum eius execrantibus interdixit, ne fortunam accusarent, quae sibi filios Gracchos dedisset. Ex hac femina debuit nasci, qui diceret in contione: " Tu matri meae male dicas, quae me peperit ? " Multo mihi vox matris videtur animosior; filius magno aestimavit Gracchorum natales, mater et funera.
p.474