de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Non est quod ad quasdam feminas respicias, quarum tristitiam semel sumptam mors finivit (nosti quasdam, quae amissis filiis imposita lugubria numquam exuerunt). A te plus exigit vita ab initio fortior ; non potest muliebris excusatio contingere ei, a qua omnia muliebria vitia afuerunt.
Non te maximum saeculi malum, impudicitia, in numerum plurium adduxit ; non gemmae te, non margaritae flexerunt ; non tibi divitiae velut maximum generis humani bonum refulserunt; non te, bene in antiqua et severa institutam domo, periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio ; numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit,
numquam tibi placuit vestis, quae nihil amplius nudaret, cum poneretur. Unicum tibi ornamentum, pulcherrima et nulli obnoxia aetati forma, maximum decus visa est pudicitia.