de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quam multa tempora sunt, quibus pauperibus similes sint ! Circumcisae sunt peregrinantium sarcinae et quotiens festinationem necessitas itineris exegit, comitum turba dimittitur. Militantes quotam partem rerum suarum secum habent, cum omnem apparatum castrensis disciplina summoveat?
Nec tantum condicio illos temporum aut locorum inopia pauperibus exaequat; sumunt quosdam dies, eum iam illos divitiarum taedium cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque fictilibus utantur. Dementes ! hoc quod aliquando concupiscunt, semper timent. O quanta illos caligo mentium, quanta ignorantia veritatis excaecat, quos timor paupertatis [*]( excaecat, quos timor paupertatis added by Vahlen.) exercet, quam voluptatis causa imitantur!
Me quidem, quotiens ad antiqua exempla respexi, paupertatis uti solaciis pudet, quoniam quidem eo temporum luxuria prolapsa est, ut maius