de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

O miserabiles, quorum palatum nisi ad

p.450
pretiosos cibos non excitatur ! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus ? Quid mercaturis ? Quid vastatione silvarum ? Quid profundi perscrutatione ? Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.

Libet dicere : " Quid deducitis naves ? Quid manus et adversus feras et adversus homines armatis ? Quid tanto tumultu discurritis ? Quid opes opibus adgeritis ? Non vultis cogitare, quam parva vobis corpora sint ? Nonne furor et ultimus mentium error est, eum tam exiguum capias, cupere multum ? Licet itaque augeatis census, promoveatis fines ; numquam tamen corpora vestra laxabitis. Cum bene cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, eum indagati undique cibi coierint, non habebitis, ubi istos apparatus vestros conlocetis.