de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
C. Caesar, quem mihi videtur rerum natura edidisse, ut ostenderet, quid summa vitia in summa fortuna possent, centiens sestertio cenavit uno die ; et in hoc omnium adiutus ingenio vix tamen invenit, quomodo trium provinciarum tributum una cena fieret.
O miserabiles, quorum palatum nisi ad
p.450
pretiosos cibos non excitatur ! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus ? Quid mercaturis ? Quid vastatione silvarum ? Quid profundi perscrutatione ? Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.