de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Haec accidunt divitias non ad rationem revocantibus, cuius certi fines sunt, sed ad vitiosam consuetudinem, cuius immensum et incomprensibile arbitrium est. Cupiditati nihil satis est, naturae satis est etiam parum. Nullum ergo paupertas exulis incommodum habet ; nullum enim tam inops exilium est, quod non alendo homini abunde fertile sit.
"At vestem ac domum desideraturus est exsul." Haec[*]( haec A : si haec inferior MSS. Duff.) quoque ad usum tantum desiderabit : neque tectum ei deerit neque velamentum ; aeque enim exiguo tegitur corpus quam alitur. Nihil homini natura, quod necessarium faciebat, fecit operosum.
Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro variisque et coloribus distinctam et artibus : non fortunae iste vitio, sed suo pauper est. Etiam si illi quidquid amisit restituens, nihil ages ; plus enim restituendo[*]( restituendo A restituto Muretus, Duff.) deerit ex eo, quod cupit, quam exsuli ex eo, quod habuit.