de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hoc propositum meum erant rursus quae retardarent. Dolori tuo, dum recens saeviret, sciebam occurrendum non esse, ne illum ipsa solacia irritarent et accenderent ; nam in morbis quoque nihil est perniciosius quam immatura medicina. Expectabam itaque, dum ipse vires suas frangeret

p.418
et ad sustinenda remedia mora mitigatus tangi se ac tractari pateretur. Praeterea eum omnia clarissimorum ingeniorum monimenta ad compescendos moderandosque luctus composita evolverem, non inveniebam exemplum eius, qui consolatus suos esset, eum ipse ab illis comploraretur.

Ita in re nova haesitabam verebarque, ne haec non consolatio esset, sed exulceratio. Quid, quod novis verbis nec ex vulgari et cotidiana sumptis adlocutione opus erat homini ad consolandos suos ex ipso rogo caput adlevanti ? Omnis autem magnitudo doloris modum excedentis necesse est dilectum verborum eripiat, cum saepe vocem quoque ipsam intercludat.