de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Saepe iam, mater optima, impetum cepi consolandi te, saepe continui. Ut auderem, multa me impellebant. Primum videbar depositurus omnia incommoda, cum lacrimas tuas, etiam si supprimere non potuissem, interim certe abstersissem ; deinde plus habiturum me auctoritatis non dubitabam ad excitandam te, si prior ipse consurrexissem ; praeterea timebam, ne a me victa fortuna aliquem meorum vincere L Itaque utcumque conabar manu super plagam meam imposita ad obliganda vulnera vestra reptare.
Hoc propositum meum erant rursus quae retardarent. Dolori tuo, dum recens saeviret, sciebam occurrendum non esse, ne illum ipsa solacia irritarent et accenderent ; nam in morbis quoque nihil est perniciosius quam immatura medicina. Expectabam itaque, dum ipse vires suas frangeret