de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Potestne quicquam stultius esse quam quorundam [*]( stultius esse quam quorundam supplied by Bourgery: alii alia. ) sensus, hominum eorum dico qui prudentiam iactant ? Operosius occupati sunt, ut melius possint vivere ; impendio vitae vitam instruunt ! Cogitationes suas in longum ordinant ; maxima porro vitae iactura dilatio est ; illa primum quemque extrahit diem, illa eripit praesentia, dum ulteriora promittit. Maximum vivendi impedimentum est expectatio, quae pendet ex crastino, perdit hodiernum. Quod in manu fortunae positum est, disponis, quod in tua, dimittis. Quo spectas ? Quo te extendis ? Omnia quae ventura sunt in incerto iacent ; protinus vive !