de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Adsecutus ille quos optaverat fasces cupit ponere et subinde dicit : " Quando hic annus praeteribit ? " Facit ille ludos, quorum sortem sibi optingere magno aestimavit : " Quando," inquit, " istos effugiam ? " Diripitur ille toto foro patronus et magno concursu omnia ultra, quam audiri potest, complet : " Quando," inquit, " res proferentur ? " Praecipitat quisque vitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium taedio.

At ille qui nullum non tempus in usus suos confert, qui omnem diem tamquam ultimum [*]( ultimum Gertz after Bentley, Hermes : vitam A, Bourgery.) ordinat, nec optat crastinum nec timet. Quid enim est, quod iam ulla hora novae voluptatis possit adferre ? Omnia nota, omnia ad satietatem percepta sunt. De cetero fors fortuna, ut volet, ordinet; vita iam in tuto est. Huic adici potest, detrahi nihil, et adici sic, quemadmodum saturo iam ac pleno aliquid cibi, quod nec desiderat et [*]( et supplied by Madvig.) [*](10) capit. Non est itaque quod quemquam propter canos aut rugas putes diu vixisse ; non ille diu vixit, sed diu fuit. Quid enim si illum multum putes navigasse, quem saeva tempestas a portu exceptum huc et illuc tulit ac vicibus ventorum ex diverso furentium per eadem spatia in orbem egit ? Non ille multum navigavit, sed multum iactatus est.