de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Tot maximi viri relictis omnibus impedi-

p.306
mentis, cum divitiis officiis voluptatibus renuntiassent, hoc unum in extremam usque aetatem egerunt, ut vivere scirent ; plures tamen ex his nondum se scire confessi vita abierunt, nedum ut isti sciant.

Magni, milli crede, et supra humanos errores eminentis viri est nihil ex suo tempore delibari sinere, et ideo eius vita longissima est, quia, quantumcumque patuit, totum ipsi vacavit. Nihil inde incultum otiosumque iacuit, nihil sub alio fuit, neque enim quicquam repperit dignum quod cum tempore suo permutaret custos eius parcissimus. Itaque satis illi fuit; iis vero necesse est defuisse, ex quorum vita multum populus tulit.

Nec est quod putes non illos aliquando intellegere damnum suum. Plerosque certe audies ex iis, quos magna felicitas gravat, inter clientium greges aut causarum actiones aut ceteras honestas miserias exclamare interdum : " Vivere mihi non licet."

Quidni non liceat ? Omnes illi, qui te sibi advocant, tibi abducunt. Ille reus quot dies abstulit ? Quot ille candidatus ? Quot illa anus efferendis heredibus lassa ? Quot ille ad irritandam avaritiam captantium simulatus aeger ? Quot ille potentior amicus, qui vos non in amicitiam, sed in apparatu [*]( inamicitiaᾶ sed inapparatu A: in amicitiam sed in apparatum inferior MSS.: in amicitia Hermes. ) habet ? Dis- punge, inquam, et recense vitae tuae dies ; videbis

p.308
paucos admodum et reiculos apud te resedisse.