de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Denique inter omnes convenit nullam rem bene exerceri posse ab homine occupato, non eloquentiam, non liberales disciplinas, quando districtus animus nihil altius recipit, sed omnia velut inculcata respuit. Nihil minus est hominis occupati quam vivere ; nullius rei difficilior scientia est. Professores aliarum artium volgo multique sunt, quasdam vero ex his pueri ad- modum ita percepisse visi sunt, ut etiam praecipere possent. Vivere tota vita discendum est et, quod magis fortasse miraberis, tota vita discendum est mori.

Tot maximi viri relictis omnibus impedi-

p.306
mentis, cum divitiis officiis voluptatibus renuntiassent, hoc unum in extremam usque aetatem egerunt, ut vivere scirent ; plures tamen ex his nondum se scire confessi vita abierunt, nedum ut isti sciant.

Magni, milli crede, et supra humanos errores eminentis viri est nihil ex suo tempore delibari sinere, et ideo eius vita longissima est, quia, quantumcumque patuit, totum ipsi vacavit. Nihil inde incultum otiosumque iacuit, nihil sub alio fuit, neque enim quicquam repperit dignum quod cum tempore suo permutaret custos eius parcissimus. Itaque satis illi fuit; iis vero necesse est defuisse, ex quorum vita multum populus tulit.