de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Denique inter omnes convenit nullam rem bene exerceri posse ab homine occupato, non eloquentiam, non liberales disciplinas, quando districtus animus nihil altius recipit, sed omnia velut inculcata respuit. Nihil minus est hominis occupati quam vivere ; nullius rei difficilior scientia est. Professores aliarum artium volgo multique sunt, quasdam vero ex his pueri ad- modum ita percepisse visi sunt, ut etiam praecipere possent. Vivere tota vita discendum est et, quod magis fortasse miraberis, tota vita discendum est mori.