de Brevitate Vitae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Urgent et circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos premunt. Numquam illis recurrere ad se licet ; si quando aliqua fortuito quies contigit, velut profundum mare, in quo post ventum quoque volutatio est, fluctuantur nec umquam illis a cupiditatibus suis otium stat.
De istis me putas dicere, quorum in confesso mala sunt ? Aspice illos, ad quorum felicitatem concurritur ; bonis suis offocantur. Quam multis divitiae graves sunt ! Quam multorum eloquentia et cotidiana [*]( eloquentia et (?) cotidiana apparently A1.) ostentandi ingenii sollicitatio [*]( sollicitatio Bourgery: spatio A: occupatio Gertz.) sanguinem educit! Quam multi continuis voluptatibus pallent ! Quam multis nihil liberi relinquit circumfusus clientium populus! Omnis denique istos ab infimis usque ad summos pererra : hic advocat, hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat, nemo se sibi vindicat, alius in alium consumitur. Interroga de istis, quorum nomina ediscuntur, his illos dinosci videbis notis: ille illius cultor est,