de Brevitate Vitae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Ipsae voluptates eorum trepidae et variis ter- roribus inquietae sunt subitque cum maxime exsultantis sollicita cogitatio : " Haec quam diu ? "
At illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque alios in mari, alios in terra, alios proelio, alios fuga et intra exiguum tempus consumpturus illos, quibus centesimum annum timebat.
Quid, quod gaudia quoque eorum trepida sunt ? Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur. Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, cum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint ?