de Brevitate Vitae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Nec est, quod hoc argumento probari putes longam illos agere vitam, quia interdum mortem invocant. Vexat illos imprudentia incertis adfectibus et incurrentibus in ipsa, quae metuunt ; mortem saepe ideo optant, quia timent.
Illud quoque argumentum non est quod putes diu viventium, quod saepe illis longus videtur dies, quod, dum veniat con-
p.340
dictum tempus cenae, tarde ire horas queruntur; nam si quando illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant, nec quomodo id disponant aut extrahant sciunt. Itaque ad occupationem aliquam tendunt et quod interiacet omne tempus grave est ; tam me hercules, quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius vel spectaculi vel volup- tatis expectatur constitutum, transilire medios dies volunt. Omnis illis speratae rei longa dilatio est.