de Brevitate Vitae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Sapientis ergo multum patet vita, non idem illum qui ceteros ter- minus cludit. Solus generis humani legibus solvitur ; omnia illi saecula ut deo serviunt. Transit tempus aliquod ? Hoc recordatione comprendit. Instat ? Hoc utitur. Venturum est ? Hoc praecipit. Longam illi vitam facit omnium temporum in unum conlatio.
Illorum brevissima ac sollicitissima aetas est, qui praeteritorum obliviscuntur, praesentia neclegunt, de futuro timent ; cum ad extrema venerunt, sero intellegunt miseri, tam diu se, dum nihil agunt, occupatos fuisse.
Nec est, quod hoc argumento probari putes longam illos agere vitam, quia interdum mortem invocant. Vexat illos imprudentia incertis adfectibus et incurrentibus in ipsa, quae metuunt ; mortem saepe ideo optant, quia timent.