de Brevitate Vitae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Solemus dicere non fuisse in nostra potestate, quos sortiremur parentes, forte hominibus datos ; nobis vero ad nostrum arbitrium nasci licet. Nobilissimorum ingeniorum familiae sunt ; elige in quam adscisci velis ; non in nomen tantum adoptaberis, sed in ipsa bona, quae non erunt sordide nec maligne custodienda; maiora fient, quo illa pluribus diviseris.
p.338
Hi tibi dabunt ad aeternitatem iter et te in illum locum, ex quo nemo deicitur, sublevabunt. Haec una ratio est extendendae mortalitatis, immo in[*]( in commonly added.) immortalitatem vertendae. Honores, monimenta, quidquid aut decretis ambitio iussit aut operibus extruxit, cito subruitur; nihil non longa demolitur vetustas et movet. At iis, quae consecravit sapientia, nocere non potest ; nulla abolebit aetas, nulla deminuet ; sequens ac deinde semper ulterior aliquid ad venerationem conferet, quoniam quidem in vicino versatur invidia, simplicius longe posita miramur.