de Brevitate Vitae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Hos in veris officiis morari licet dicamus, qui
Horum te mori nemo coget, omnes docebunt ; horum nemo annos tuos conteret, suos tibi contribuet ; nullius ex his sermo periculosus erit, nullius amicitia capitalis, nullius sumptuosa observatio. Feres ex illis, quidquid voles ; per illos non stabit, quominus quantum plurimum cupiens[*]( quantum plurimum cupieris Muretus : plurimum quantum ceperis A : cum coeperis Hermes after Vahlen.) haurias.
Quae illum felicitas, quam pulchra senectus manet, qui se in horum clientelam contulit! Habebit, cum quibus de minimis maximisque rebus deliberet, quos de se cotidie consulat, a quibus audiat verum sine contumelia, laudetur sine adulatione, ad quorum se similitudinem effingat.
Solemus dicere non fuisse in nostra potestate, quos sortiremur parentes, forte hominibus datos ; nobis vero ad nostrum arbitrium nasci licet. Nobilissimorum ingeniorum familiae sunt ; elige in quam adscisci velis ; non in nomen tantum adoptaberis, sed in ipsa bona, quae non erunt sordide nec maligne custodienda; maiora fient, quo illa pluribus diviseris.