Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

( simulatae mortis extersit. cumque perennis uitae suffragia sacris habere populos edocens institutis Deum sese manifestius aperiret, uitans paululum turbas praecipitanter infusas ad stagnum marini gurgitis uenit, paruaque Simonis residens in carina plebem litore permanentem diuinis inbuerat oraculis. tandemque dicta definiens numquam desideriis copiosa, iubet altius eunte nauicula pelago retia dimitti piscantia, quae totae noctis euoluto curriculo nihil trahere de profundis opera ualuere frustrata. paret Simon sacro laetus imperio turbasque fluctiuagas linea doctus obsidione concludens, aquosi marmoris gentes murali cinctas obsidione captiuat, tantumque piscium multitudo sinus cumulauit extensos, ut et Simonis et quae socia propter adstabat squamosis molibus occupata periculis erepta sit uix carina. sic nos etiam plerumque perturbat maximi successus inopina felicitas, et gaudium, quod uotiue suscipimus, si modum mensuramque transcenderit, uelut onus intolerabile iam timemus; quia prompta diuinitati concedere metuunt homines uel optare. [*]( 1 si m VBI DIXIT PETRO DYC nr ALTVM ET LAXATE XBTIA. R (in cap. laxa) 2 seee] ee B 8 aperire RH, apperiret B euitans RHBv paululum (paulu in ras. m. o.) B pcipitant P 4 fort. stagna cf. Carm. marina P Simonis 8. l. B* residens] si ex se B 5 imbuebat Bv 6 tandem B" deffiniens P, diffinens H numq; P cnpiosa P 7 dimittit P qua H tote B, totius v (exc. Col.) 8 curricolo (u a m. 2) H, circulo v trahera B opere Hv 9 frustrato n 10 lineo B obeidienem P 11 cuuctas P, cinctus R, cinctis H obs//dione H, protectione v tantaque B 12 post cumulauit, tantumque eras. in H Symonis P 18 propter] puppis v adstabat PBt, asstabat RB2 a*stabat H molibus] in marg. ff (rasura in textu) periculi H Par., periculo Arev. 14 sit om. B 15 succensus P quod] q- B uotiuę B 16 mensuraque P, mansuranq; B transcenderet P ueluto non P ////nus H 17 intolerabile metiunt homines (sic) P quia BH, quae B" prompti B diuinitate Hv conceduntur Par. Gall. Arev. 18 metinnt P, metuant H uel] eras. H, om. v )

263

Talibus insignis elarusque uirtutibus urbem, quae Naim dicitur, properabat intrare discipulis Dominus populisque uallatus, cum repente iuuenis aspicit cadauer efferri uanis exequiarum muneribus tristi ministerio sublimatum, cuius matrem secundo sors inuida pridem marito, nunc filio geminae uiduauerat urnae miseria. nihilque remorata pietas, doloris inimica, uitale protinus commodauit auxilium feretroque manu redemptionis attacto dixit Dominus ad defunctum: adolescens, tibi\' dico, surge. et resedit qui erat mortuus et coepit loqui, et dedit eum matri suae. licet enim iuuenis luce priuatus, torpore fuerit pigrae mortis oppressus et funus ueheretur extinctum, nec famulus Domino se uocante reticere, nec spiritus praesente uita poterat non redire. mox igitur omnis erat lacrimando qui nubilus facie redditur serenata conuentus et in recidiuum tramitem posito gressus maerore conuertens suis sedibus matrem candida reuocauit pompa gaudentem.