Opus Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Interea quieti iam gurgitis Dominus lenitate transueetus relicto nauigio per oram uicini litoris incedebat, cum repente duo uiri saeuissimi torua daemonum legione possessi de sepulchralibus monumentis fremitu prosiluere terribili et ob hoc ferreis catenarum nexibus innodati. heu quam grauis est furoris condicio! qui uim sustinet lacerantis insaniae, illum necesse est et uinculis poenalibus subiacere. conuenienter tamen spiritus ille nequissimus inter busta magis habitabat et cineres, cui nihil est cum uita commune. tunc Domino ueniente perterritus et a sedibus purgatae mentis exclusus, in humanam rursus effigiem, quam Christum uidebat gerere, metuens intrandi licentiam postulare, pecus inmunda sordium obscenitate laetissimum et olentis caeni semper amicitiis inuolutum pro suis adire meritis impetrauit. quippe niger, hirsutus et horridus, propriae deformitati consimilem studuit eligere mansionem tristisque continuo phalangis incursus [*]( - 1 1 aequrum HBv xpi (i ex s) B inclinata R 2 ra*pida (p eras.) B deposciere H 3 torpore] t ex c P, torpere H 4 DE D,OB- TIRIS d QB- DEMONIA ELECIT R, de lectione demonioxum misaa in porcos H (corr. m. 2), Demones in porcos immissi v qaiet∗am (i eras.) P, quietiam B, quin etiam Hv gitis (gur a m. 2) B dns͠ s. 2. Bl 5 eum P 6 torua B, eras. in H, tnrba PB, turba uel turba et b sepulchralibus libri 7 *et (s eras.) H 8 post ferreis, modi exp. in P psili*ere (i, ex u) B innodati om. P, n, ex d, d ex n m. al. in B qua H 10 et om. P ninclis b conuenit (en am. 2) R, ∗∗ conuenient (et eras.) H 11 **bnsta (ar eraa.) H magis abita magis habitabat P, m. habitat B 13 sepedibus (pe exp.) P mtis (tis ex te) B excloai H 14 metuens (me a m. 2) H 15 licent*iam P o inmunda (a ex o) R1 16 *ceni (s eras., o am. 2) R, ceni* (s eras.) H amicitiis] haud suspecta uox Gall., amicis H 17 addire P 18 yrsutas P 19 tristesq; PB, a tristeq- (s a m. al.) B falangis la P, palangia H, phalanges B triatesque-phalangas ν (exc. Col.))
Hinc Dominus nauigio rursus famulante snbuectus natalis soli fines intrauit, ubi quia creator omnium nasci se uoluit, illius regionis oppidum suam patriam nuncupauit. tunc ad eum quattuor uiri ceruices lecto suppositi quendam detulere languentem, uix adhuc hominem, iam cadauer. cuius uita motu corporis carens funeream praeludebat imaginem. ita membra iacentia, resolutis neruorum uinculis ac dimissis, per fluxos artus et saucios morboque marcidae tabis alienos uti propriis officiis non ualebant. quem ut Dominus supernae uirtutis egere uirium restitutione conspexit, a peccatis prius curauit absoluere, quae malorum omnium sunt radices, ut in hominem depulso sordium squalore mundatum tamquam praeparatam sibi salus introiret in domum. dicit ergo iacenti tunc misero, sed felici protinus adfuturo: surge, tolle grabatum tuum et uade in domum tuam. nec moratus [*]( 18 Harc. 2, 11 ) [*]( 1 in marina s. I. R3 praecipitem ex percipitem P 3 ita eras. in H, om. ν et, s. I. P impetrat P post quos ras. 3 litt. in B 5 DB PARALYTICO B, de paratico dimisso sanato grabatttl C m. 2) tollit H, de infirmo qui inssns (uel iussum) grabatam tollit ν hinc (h corr.) P uectus 2 subuett (in mg. snbnent\') P naturalis fines P 6 post soli ras. 3 litt. in B ubi quia] ubique HB, ibique v, ubique ued et ubi coni. Gall. post ubique ras. 3 ud 4 litt. ita H om P nascisse P, nesci B 7 illins s. I. R2 12 Nexos B, fnsas (as corr. ex ns) H martidetalis P alienis H ut B 13 nolebant P superne P 14 nirigium r.. P conpexit (f a m. 2) P 15 abssolnere P quia P1, eorr. in quae m. 3 oms P, *ominn (h eras.) H in om. B • 1 16 dpnlso B tanquam (ta corr. m. 2) P 17 dicet (corr. m. 2) H 18 affuturo H, affecturo B, efFecturo Col. Gall., foro Par., futuro Arev. grabbatum PB, grabattum RH )