Dumque mirabilis operatione uirtutis agmen refouet sauciatum, dies tertius decurrebat, et in locis arida siccitate ieiunis nullam uictus attigerat plebs defatigata substantiam, geminisque laboribus excitandum languens inedia nutriebat incommodum, si per callem redituris gressibus ingeminantem longam penuriae sarcinam populus sustineret exhaustus. qua miseratione flexus Omnipotens, qui semper largus panis est indigentum ibique cibos impertit, ubi fruges sterilis necessitas abnegarit, paucis admodum modicisque pisciculis et septem panibus comminutis quattuor uirorum milia saturauit praeter feminarum agmen inmensum et paruulorum examen apibus coaequandum. utque magis aliud plus mireris, auctae sunt epulae, dum uorantur, et cibos morsibus enutritos fecunda mensis detrimenta generarunt. expauit proprias fames fugitiua reliquias septem sportarum cumulis adgregatas, ubi tanti fragminis ubertate collecta uidit paruo de semine messem redundare multiplicem.
Quamuis autem humani corporis Christus a maternae generationis occasu membra uideretur ferre mortalia, latere tamen Deus esse non potuit, quia nec ciuitas in capite montis absconditur constituta, nec ardens cauo ponitur lucerna sub modio, sed altius eleuata uiuacis flammae substantia lumen [*]( 1 statnit] 8. l. R teppera tam̃brorũ P tempera»*ta m. B 3 DB SEPTEM PANTBYS ET PISCIBVS PAVCIS RH, septem panibus et paucis piscibus pasta multa hominum millia v sauci∗∗tũ B 4 arida] da corr. in la B ieiuniis P 5 atigerat P, adti»gerat H\', attiegerat B plebs] s. l. B 6 gemmisq; H langues H 7 calem P ingeminantem] Hartel, inminentem libri 8 penuriam H sustentaret P exaut\' P, exausus H, exhausus I 9 largus ^ P 10 indientum P, indigentium R cibus R ibique] ubi t steriles JS, sterelis H 11 abnegaret PR, abnegarat B ammodum HB1 et septem panibus om. P 12 cumminutis P milia uirorum Hv 14 apic\' P mirens P 15 morantur H contritos coni. Hartel fecundae P 16 generant P, generarQ B fugitiuas P 2a DE TRANSFIGVRATIONE IN MONTE RH, in monte Dominus transformatur v humani] ras. in H 24 set H1, corr. m. 2 flam͠∗e (m eras.) H )
250
omnibus administrat. tribus namque discipulis secum testibus in excelsa montis abductis speciem suae gloriae transfiguratus ostendit et uelut igneus solis radiauit aspectus, niuis candorem uestibus imitatus. cur uero diuinae maiestatis splendidissimam claritatem, quam nullius aspectus potest acies intueri, solis et niuium figurae uisibili prudentissimus euangelista contulerit, ratio manifestior edocebit. nihil est in hoc mundo siquidem sole clarius, niue candidius, et ob hoc illud specimen summae diuinitati ratus est conferendum, quia nihil ultra mortalibus oculis probatur esse concessum. in tantum namque Domini fulgor ille praecipuus et solem superabat et niues, ut solem quidem niuesque conspicere facile cuilibet obtutus subpeditet, Christum uero propriae lucis claritate fulgentem cum nequirent apostoli cernere, pronis in terram uultibus concidissent. s o sublimium meritorum grande fastigium, quibus data sunt haec in mundo cognoscere, quae mundus non merebatur aduertere! quid quod et Heliam nihilominus ac Moysen corporalibus ignotos aspectibus oculis interioribus cognouerunt,
[*](1 amministrat PB, amministrat (am a m. S) B post tribus, n eras. uid. in B 3 uelud P igne|is JB, fort. ignei 4 immi- tatas B mageBtatis B di splendissimam (di a m. 2) P 5 cari- I tatem B nullus B, nullus PB 7 manifestatiore P docebit HBv nobis est P 8 siquidem in hoc HBv carios I B candidas P, candidus B speci∗e∗ H, spec∗m̃ (e eras.) B illius speciem — conferendam Ool., ilhtd speciem conferendum Par. Gall. cum adnotatione: Legendum uidetur illud speciei (scilicet tum solis, tum niuu) - conferendam 9 diainitatis Arev. supme P diunitatis P Arev. quia PB mortalibus ultra HBv 10 probatum B concessum] c, ex i B 12 facite P, facere H, facili B optutua P, obtutu H Par. Arev. suppetit et P, suppeditet Bv 13 lucis] a. I. B* claritatem B, *. -te C eras.) H 14 pnQS P terra B coDciderunt Par. B Gall. Arev. 15 Bublimam H grade (n am. 2) B favtidium P 16 cuius date P merebat Hv 17 quicquid P, d.ẽ. qui (corr. m. al.) B Moysem v 18 ignitos (0 m. al.) B ) 251
at maioris fidei ueritas innotescens ilium a et ωιd \'est initium esse finemque monstraret ? ad quem tales prophetae uisi sunt conuenisse, quorum alter adhuc uiuaci senio perfruatur, alterius finalis luminis metam nullus humanae sortis cursus excedat, sidereique sermonis oraculo caelitus prorogato, cum dicit: hic est Filius meus dilectus, in quo bene conplacui, uerbo docuit Christum uox paterna progenitum.