Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

Ventum erat interea miserandae domus ad tecta lugentia, funus ubi uirginis inmaturum lacrimis omnium iacebat expositum, coetusque flebilis ac tumultus uniuersa uocibus amarae iubilationis impleuerat. clangebant gemitu modulante tibicines cantus inferis blandientes, et inlaetabilis multitudo discurrens crebris clamosa doloribus aedes confuderat infelices. uetat Dominus fleri somno compositam, uetat ut mortuam lugeri uicturam. cunctis etenim corpus uidebatur extinctum, soli Christo, qui ad uitam uenerat largiendam, sopor apparebat infusus. et hoc quidem ad eius gloriam pertinuit singularem, quod defunctam dixerit dormientem, ut admirabilium scilicet facta uirtutum parentibus monstraturus, minus se donare pronuntians quam donabat, humanae laudis declinaret iniuriam. tunc cadauer inmobile corpusque iam gelidum et frigidae mortis rigore constrictum spiritus igne remolliens imperiosae uocis arbitrio uirginem suscitauit a tartaro semelque progenitam uiuere praestitit bis puellam. stupebant parentes in [*]( 1 donam 8. I. Pl 2 fonte HB" 3 remuneratas H, remuneratar B" 5 YBI RESVSCITAVIT FILIAM ARCHISINAGOGI R, ubi resagcitat filiam archisinag H, de paella mortua sascitata v miserende P, mirandae B 6 fanus ex fumis B inmatara P 7 actam uultus P aocia PB 8 plangebant BI tubicines P1, t.bicines (n eras.) H 9 inferiis coni. Gall. 10 cedes P 1 confunderat B infelicis P 11 fere 1 s. I. R2 uetat* ut-mortuam P ut eras. in H, om. ν lugere HB 12 et.enim (e eras.) B extinctum - dixerit om. P1, add. m. 2 13 aparebat P 14 quidem (8. I. m. 2) H 15 defancta P, defanctum B aitam mirabilium P, nt mirabiliu* (s eras.) H 16 facta (a, ex o) B munus B sed P 17 pronuntiat P donabat B 18 iam] eras. in H, om. ν 19 constricttl (corr. ex uctQ) B 20 semelquae H 21 pBtat H, prostitit B stupebant (e ex te) R, Btudebat H ) [*]( x. ) [*]( 16 )

242
filia cunctantes credere quae uidebant, subitaeque rei iucunditate permoti gaudio lacrimis plus perfusis genus mutauere plangoris.

Inde peracta recidiuae lucis operatione discedens duos conspicit uiros amissis luminibus, seuciatos, talibus paene uocibus deprecantes: miserere;aoatri, fili Dauid. illam scilicet misericordiam postulabant, ut noctem remouens caligantem extinctis diem uultibus reformaret. quam tutum credere, quam sanum est in Deo studiose confidere! corde siquidem iam uidebant qui Christo gradiente lucis semitam sentiebant. tunc oculi maesta supplicum caecitate compressi, uelut. oleo torpens ignis infuso, tactu micuere Dominico dextraque serenitatis applicita suis.luoernia radiarunt ora. uidentia.