De Verbi Incarnatione
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.
- Virgo refert: haut equidem tali me dignor honore
- Non opis est nostrae) nec fas , nec coniugis umquam
- Praetendi taedas aut haec in foedera ueni.
- Sed post iussa Deum nihil est, quod dicta recusem.
- Accipio agnoscoque libens : sequor omina tanta
- Promissisque Patris exsequar caelestia dona,
- Admiranda Dei tantarum munera laudum.
- Panditur interea domus omnipotentis Olympi