De Verbi Incarnatione
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.
- Omnipotens genitor tandem miseratus ab alto
- Postquam cuncta dedit caelo constare sereno,
- Omnibus in terris diuinum aspirat amorem,
- Semper honore pio nomen Natique Patrisque
- Ornare et canere paribusque in regna uocari.
- Auspiciis, hinc progeniem uirtute futuram
- Egregiam, et totum quae legibus occupet orbem.
- Ne tamen in terris mortalia pectora turbet