Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Lenior ira quidem tanto pro crimine culpae,
  2. Cunctorum cui nulla foret par poena malorum.
  3. Exitus hic mortis tamen et sublime cadauer
  4. Ostendit populis, quanto de culmine lapsus
  5. Pridem discipulus qui nunc reus, alta relinquens
  6. Sidera tartareum discenderit usque profundum;
  7. Tunc uir apostolicus, nunc uilis apostata factus.
  8. At Dominus patiens cum praesidis ante tribunal
  9. Staret, ut ad iugulum ductus mitissimus agnus,
  10. Nil inimica cohors insontis sanguine dignum
  11. Repperiens, regem quod se rex dixerit esse
  12. [*]( 131 cf. Verge Aen. V 489 )[*]( 130—132 in ras. scr. T* ausa quidem A anguis corr. in -ueus A*, ang*ens EL, agens b 131 infelice M in D, ab (a in ras.) F lato M laqaeis expelleret altis uel laqueo disperderet alto uel disperdidit Wopk. coni. 132 lenior E (ex corr.) Kb nonn. rec. ira quidem leuior Barth. coni. tantae BH (in ras.) Parrh. cf. Pros. 134 haec M1, hec Tl mortis om. A \'135 hostendit MTl populus EI, popu∗∗lis (pu eras.) K, popolis a B quantu M, quantum Tl, u qanto F laps//// M, lapsis T, est lapsus (est a m. 2) F 136 discipulos MT1, u discipul∗s C i eras., discipulis K, discipulis Z1 est nunc ed. Spiro Poelm. al. n a reliquens (n a m. 2) M, relinquens T2 in ras. (fuit reliquit?), reliquens G, -linquens in ras. H 187 sydera D tartareo M1T1 corr. m. 2 descenderit Ludwig ex ProBa coni., discendere MTl (-dit at corr. m. 2), discendit ad AG1LZ1, descendit ad rBCDEFK (at uel ac a m. 1) T, descendit at R, descenderat 0 138 nir a. l. К2S2 apostolioos T1 uilis] uir Vat. 2 (s. XV) 139 ad MTE1F1 xps B patens A 140 ∗∗staret (ad eras.) MT ut s. I. M2 T* iucula M agnos T1 corr. m. 2 141 nihil A chohora M, chors A, choors CFLZR, -mica cho- in ras. T2 in. I sonti ES digno M1Т1 dignu corr. m. 2 142 reperens A, reperiens FR, comperiens ms. Barthii sch. Poelm. regens MITI dixerat C(?) editiones pleraeque cum rec., diceret f cf. Pros. )
    125
  13. Obicit et uerum mendax pro crimine ducit.\'
  14. Nec mirum si iura Dei gens perfida uitet
  15. Imperiumque neget, lucos quae semper amauit,
  16. Idola dilexit; simili nam more furentes
  17. Tunc coluere Baal, nunc elegere Barabban.
  18. Damnatoque pio conseruatoque proteruo
  19. Mutauit per utrumque uiam sententia iustam:
  20. Auctor mortis erat iussus qui sumere lucem,
  21. Auctor lucis erat iussus qui sumere mortem.\'