Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Talia Dauiticam post facta reliquerat urbem
- Bethaniae uicina petens, eademque reuersus
- Clarescente die properabat uisere tecta.
- Ecce autem mediis adstans sublimis in aruis
- Frondea ficus erat, cuius in robore nullum
- Repperit esuriens lustrato stipite pomum;
- Arboreisque comis \'iam nunc ex germine uestro\'
- Nullus\' ait \'fructus reliquum generetur in aeuum\'.
- Confestim uiduata suis ficulnea sucis
- Aruit et siccis permansit mortua ramis.
- Omnis enim quicumque Deo nil fertile nutrit,
- Ceu sterilis truncus lignis aequabitur ustis.
- At iustus palmae similis florebit amoenae,
- Semper habens frondes et tamquam Libana cedrus
- Multiplicandus adest et uertice sidera tanget.
- Post oblatus ei uirtutem sensit erilem
- Insanus sermone carens, quem faucibus artis [*]( 45 cf. Verge II 328 56 cf. Hor. C. 11,36 58 cf. Prud. Psych. 592 )[*]( 42 Uquerat B, reli∗querat (n eras.) GP, reli∗quera (n eras.) K, reliquirat Ll 43 Bethania LZ tandemque cod. Arntz., eodemque Parrh. reuertens (ał -BUB m. 2 8. I.) C, reuersus (er in ras.) K, regressas b 44 clariscente T\', largiscente A, lucescente b die* (m eras.) T 45 medTs A adtans (s a m. 2.) T, asstans r ST sublimib; (s a m. 2) L, sublimu∗∗s Z, post h. v. rasura in o . P 4G ∗rbore Z corr. m. 2 47 reperit ACDKP, repperi∗t i eras.) b essnriens A lostratata d, lustrata 0, lustrat; b 48 nunc Tl num carr. m. 2 gramine Parrh. uasto Fabr. 49 relicum Tl (s. I.) F, ex te c 50 snis] om. K1 52 omnes Zl quiqunmq; B 53 sterelis TAZ1 lichnis T istis Parrh. sched. Poelm. exhib., Vonckius aliique coni. 54 ad T, et C amoene Te, in ras. m. 2, a∗maenae A (e eras.) A, amene BC, amoenas E, amoeni Zl 55 frondis T1 liuana Ty corr. m. 3, libani A, liban ° R caedros T, cędrus K, csdros LZP 56 sidera uertice g tanget TFlH, tangit P, tangit rell. 57 herilem EG, herilem T(t)ADST 58 insanns] u α m.2 in T eermone* (m eras.) T artis in T fuisse videtur, atris corr. m. 2, artuB atris L, atris ACDE2KZ2 (ex corr.) OP2RΥ Cant. )
- Angebat uis clausa mali, uitiumque tacendo
- Prodiderat. sed cuncta solens infirma leuare
- Conditor obsessa pepulit de fauce latronem
95