Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Ecce aderant uiuum portantes iamque cadauer
- Bis bina ceruice uiri lectoque cubantem
- Vix hominem, cui uita manens sine corporis usu
- Mortis imago fuit, resolutaque membra iacebant
- Officiis deserta suis, fluxosque per artus
- Languida dimissis pendebant uincula neruis.
- Hunc ubi uirtutum Dominus conspexit egentem
- Robore, peccatis primum mundauit ademptis,
- Quae generant augmenta malis miseroque iacenti:
- Surge, ait, et proprium scapulis adtolle grabatum, [*]( 86 cf. Lucan. II 88 90 cf. Iuv. I 64 92 cf. Verge Aen. n 369 93 cf. Iuvenc. II 77 94 cf. Yerg. Aen. X 341 )[*]( 85 hospis T1AL1Z 86 ∗inc (h eras.) H, hic K pilago A, pelagi nonn. editt. dilatus TF1RZ1b1, delatus rell. horas TAL2Sb Oa 87 qui K 88 pater] deus cod. Arnte. DNS MORTVVM SVSCITAVIT T1 in mg. dccauit D ipse dedicauit A, -di- in ras. T 89 uiuum] a. I. Z2 portantis T1 corr. m. 2, portanUs H 90 bes T1 corr. m. 2 cubantes A 91 corpori (a a m. 2) E manen (s a m. 2) K usum T1 m exp. m. 2, ussu A 92 iacentem T\' corr. m. 2 inaolutaque ed. Lips. 93 officis A * flexos A, -u- corr. in F, flexosque b, flexosque g artoB T1Z1 94 demissis T1EGH codd. Arevali plerique, dimisia A cf. Pros. splendebant T1 corr. m. 2 uinc*la (u eras.) Â, uincla (u am. 2) F 95 conspexit dominus uirtutis COT (sed uirtutis ex uirtutum) Cant. aegentem AKL, egere cod. Arntx. 96 rubure T1 corr. m. 2, robure A peccatis om. A, pecatis K confirmat ACDEFHKP TO Cant. ante mundauit ras. in L, confirmat mundauit Z cf. Pros. et v. I 57 adẽptis (~ a m. 2) E 97 gerant A auc- menta A, augmenti D, aumenta Z mali. G, mal∗∗ H, mali LI Z1 nuMeroque A iacenti ex iacentem P 98 grauatum TAZ1, gTabattum HL2ΡΥ )
- Inque tuam discede domum. nil iussa moratus,
- Cui fuerat concessa salus, uestigia linquens
- Tandem aliena suis laetatur uadere plantis
- Vectoremque suum grata mercede reuexit.
- Principis interea synagogae filia clauso
- Functa die superas moriens amiserat auras.
- At genitor, cui finis edax spem prolis adultae
- Sustulerat, sanctos Domini lacrimansque gemensque
- Conruit ante pedes, uix uerba-precantia fari
- Singultu quatiente ualens \'miserere parentis
72