Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Prosiluere uiri, quos non mala daemone pauco
  2. Sed legio uexabat atrox, nexuque cruento
  3. Saeua catenatis gestantes uincla lacertis.
  4. Angebat quoque poena duplex. heu dura furoris
  5. Condicio ! qui uim patitur magis ille ligatur
  6. Tunc Domini praecepta tremens exire iubentis,
  7. Spiritus infelix hominem non audet adire,
  8. Effigiem reddit quam Christum cernit habere;
  9. Sed pecus, inmunda gaudens lue, semper amicum
  10. Sordibus atque olido consuetum uiuere caeno
  11. Pro meritis petiere suis tristesque phalanges
  12. Porcinum tenuere gregem: niger, hispidus, horrens