Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Nil quod laedat habens matremque obscurat honore:
  2. Sic Euae de stirpe sacra ueniente Maria
  3. Virginis antiquae facinus noua uirgo piaret:
  4. Vt quoniam natura prior uitiata iacebat
  5. Sub dicione necis, Christo nascente renasci
  6. Possit homo et ueteris maculam deponere carnis.
  7. Haec uentura senes posquam dixere prophetae, Angelus intactae cecinit properata Mariae:
  8. Et dictum comitata fides, uterumque puellae
  9. [*]( 28 cf. Verge Ecl. V 39 35 cf. Paul. Nol. VI 14 )[*]( 24 ins ⌇stauraret T1 lascorr,m.anitaretL\'Z1acerniaAL1Z 25 ⌇ue T quae m mg. m. 2 mandare T, mandare K parentis T horriscere T 26 ut] ex un corr. T1 inde S1 27 pulpa A inde daret A 28 ut 0 uelud E e] om. TAZ*, in ras. 2 litt. EO, in Reg. 1 Cant. ueluti e Ald. rossa A surgita Z it fere eras. a∗cutis G 29 ni∗∗l (hi eras.) K quod] d corr. F habet Tl corr. m. 2 matrem, quam coni. Wopk. honorem Tl m exp. m. 2, honore. Z 30 euuae T, ęuae uel ęue rell. aacra] pia cod. Arnte. 31 et 32 om. T1 in mg. add. m. 2 antique T*, antiqui Z1 inus faclausK corr. m. 2 aruit a piaret F t piaret in mg. m. 2, pemit G (I piauit in mg. m. 2) B, pira ne K 82 et quoniam P Parrh. sched. Poelm. 33 dicione. F cis i T corr. m. 2, neces LZ re∗nasci (n eras.) F, renascit d 34 possit TFLOVZ1fl cf. Pros., nosset P, posaet rell. ueterisq; A macula D, maculas Reg. 1 carnis] culpae cod. Arnte. 35 senex Tsam. 2 0 poequam T, pquam A cf. 8. 9. 9 dixero E corr. m. 2, cecinere nonn. editt. pfetae A, pfete L 86 angelo P cicinit A crata % propheta T corr. m. 2, pperate A Cant., properate E, properat amariae K cf. Pros. 37 dictum est Ald. fidis .Т1L1Z1 utrumq; L uelle sideream L )
    47
  10. Sidereum mox implet onus, rerumque creator
  11. Nascendi sub lege fuit. stupet innuba tensos
  12. Virgo sinus gaudetque suum paritura parentem.
  13. Iamque nouem lapsis decimi de limine mensis
  14. Fulgebat sacrata dies, cum uirgine feta
  15. Promissum conpleuit opus: uerbum caro factum,
  16. In nobis habitare uolens. tunc maximus infans
  17. Intemerata sui conseruans uiscera templi
  18. Inlaesum uacuauit iter: pro uirgine testis
  19. Partus adest, clausa ingrediens et clausa relinquens.
  20. Quae noua lux mundo, quae toto gratia caelo?