Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Sectarique bonum: hic quia liberat, ille trucidat;
- Hic alit, ille necat. nam quantum sidera terris,
- Ignis aquis, lumen tenebris, concordia bellis,
- Vita sepulturis, tantum bona longius absunt
- Dissociata malis. dextrum quicumque necesse est
- Aut laeuum gradiatur iter. sed dextra bonorum
- Semita conspicuos uocat in sua gaudia iustos
- Inque tuos, patriarcha, sinus: at laeua malorum [*]( 286 cf. Paul. Nol. XXI 37 286 cf. Verge Aen. 1418. XI 524 287 cf. Iuvenc. I 717 296 cf. Verge Aen. VI 542 )[*]( 282 diliciosa A 283 hinc P 284 linquid TDL (d in ras.), linquet E2O2Z ingreditor T quo A ai Т1Z1 temptio B ducet T fort. recte cf. Pros. 285 nos hac Cell. suadente eod. Lips., ex hac g abdacamus Cell. Grun. Arntz., an referamus ? Iagibus hanc igitur Btudiis uitemas et arctum Poelm. Fabr. al. 286 pe∗tamus E inter T 287 ad 8. I. LZ porta T 288 SED LIBERA NOS A MALO T cum. rell. debus (em a m. 2) T debemus adfectare q bonum A 289 sectare corr. in sectarique E qui A, quia (a corr. m. al.) E, quia in ras. F cf. de Sed. poet. uit. P. 117 1 leberat L illic trucidat A 290 alet T, ait F1 illic negat A sydera ∗∗∗∗∗ (terra ? eras.) D 292 uita] uiui A sepulturis] or in ras. T baona A longaius A, -us ex ais (?) C, post longius ras. 1 uerbi in K ∗abunt (h eras., f a m. 2) T, abeunt L, s corr. in Z 293 desociata A b1, dis sociata Z malo Reg. 4 cuicumque LZ (corr.) B (c1 am. 2) c* codd. Arntz. et Lips. Fabr. al., quemcumque P, unusquisque Aid. est] om. cod. Arntz. 294 ut 0 lenam T cum aliis dextera A 295 gaudia ex gaudea A 296 inquid T exp. m. 2, inqf///t (t in ras.) F I∗n∗q; t duos Z patriarca TK, h patriarca L, patriarchę g sinos Z1 inque tuo sinus paradise ag. 4 ait P, at in ras. B liua T1 corr. m. 2 malorum nobis A )
- Exercet poenas et ad impia tartara mittit.
- Ergo agnis ouibusque Dei est haec sola uoluntas
- Et bona libertas: euadere torua cruenti
- Ora lupi uitaque frui per pascua Christi.
64