Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Debita laxari qui nobis cuncta rogamus,
- Nos quoque laxemus; proprii nam cautio uerbi
- Spondentes manifesta tenet, grauiusque soluti
- Nectimur alterius si soluere uincla negemus:
- Incipietque pius decies millena talenta
- Dimittens Dominus, si nos adfligere propter
- Denarios centum conseruum senserit ullum,
- Tradere confestim tortoribus, inque feroci
- Carcere constricti non permittemur abire,
- Donec cuncta breuem reddamus adusque quadrantem.
- Non quia nos Dominus, lucis uia, semita pacis,
- In laqueos temptantis agat, sed cum mala nostra
- Deserit, ire sinit. nam quisquis retia mundi [*]( 268 cf. Verge Ge. IV 101 )[*]( 265 cena corr. in ieiuna T\', ieiunos A ui suoq//// Z1 pectore Wopk. coni. ore uerbo D 266 cibumq. T, cibusq. in ras. K uerbiq; cibiq; Z 267 nāq; dl c2 post noatri ras. 1 uerbi in K, in nostris g fauci∗∗bus (li eras.) F herent T cum plerisque 268 exuperant] q adiec. T2, q; in ras. in K, quę b ezuberantq; Zl adque TE et dulcia cod. Arntz. 269 ET DEMITTE HOBIS DEBITA NOSTRA. SICVT ET NOS DEMITTIUVS DEBITORIBVS NOST ... T, dimitte—dimittimus—nostris rell. praeter A (Et dimitte nobis debita nostra) laxari∗∗ A qui. (d eras.) LZ nobis qui cod. Arntz. 270 propria Kl corr. m. 2 n* (ã a m. 2) F 271 spondentis TL, sondentes P soluta T2AE1 272 nectimor TL\'Zl, neccemur A uinc*la (u eras.) F negemus TCE1 Reg. lce, negamus rell. 273 incipitq; L1 et dies R milena A thalenta T 274 demittens T, dimittens (il in ras.) H adfigere Kl 275 denarius T cum seruum T ullum] unum cod. Arntz. 276 indiq; A 277 carchere T permittimur TLlZ, permittitur A, permittamur DHB ab∗ire (h eras.) Z 278 breuem] leuem Vonckius coni. quadrante T 279 ET NE NOS 1 INDYCAS IN TEMPTATIONEM T cum rcll. 280 temptantes K aget Tl agat corr. m. 2, agit L1Z1O2P (corr.) cf. Pros. 281 deseret El corr. m. 2 quisquis ouis retia mT )
- Deliciosa sequens luxus et gaudia blandae
- Perditionis amat, Deus hunc, uirtutis amator,
- Linquit, et ingreditur qua se temptatio ducit.
- Ab hac ergo pedem retro faciamus et artum
- Corde petamus iter, tenuis qua semita monstrat
- Ire per angustam regna ad caelestia portam.
- Si cupimus uitare malum, debemus adire
63