Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- A Christo ieiuna, suo qui corpore et ore
- Nos saturat simul ipse manens uerbumque cibusque.
- Dulcia nam Domini nostris in faucibus haerent
- Eloquia exuperantque fauos atque omnia mella.
- Debita laxari qui nobis cuncta rogamus,
- Nos quoque laxemus; proprii nam cautio uerbi
- Spondentes manifesta tenet, grauiusque soluti
- Nectimur alterius si soluere uincla negemus:
- Incipietque pius decies millena talenta
- Dimittens Dominus, si nos adfligere propter
- Denarios centum conseruum senserit ullum,
- Tradere confestim tortoribus, inque feroci