Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Namque stulta potens elegit et infima mundi
  2. Fortia confringens Deus et sapientia perdens.
  3. Quin etiam celerem cupiens conferre salutem
  4. Orandi praecepta dedit, iudexque benignus
  5. Indulgenda peti breuiter iubet, ut cito praestet,
  6. Sic dicens: orate patrem, baptismate nostrum,
  7. Iure suum; propriumque homini concessit honorem
  8. Et quod solus habet cunctos permisit habere.
  9. [*]( 220 piscatori∗∗b: (is eras.) A vera. om. Reg. 4 221 piscare b qui c 222 sectantis T1 eorr. m. 2 cerola L, quernla A uada caerula Cellarius 223 caecaqaae (a exp. m. 2) T praecipitis I TE2PR2VΥb, praecipites L tranant T, tranunt(?) A, tranent Reg. 4, -a2- in ras. L 224 post iubet ras. 1 uerbi in M talisque Zl 225 concilia Z corr. m. 2 uentnsa T, uentnosa Â, uentosa in ras. S* 226 gratia (A gloria in mg.) A Buperbos L 227 a alit LZ 228 facit A de.plebe (b eras.) A propinquos T1 corr. m. 2 229 nam qui A, n. qui. (a eras.) F, namq∗∗∗ B, n. quoque ed. Lips., n. quae Fabr. Cell. al. q1 namstulta S stnlta] infirma Fabr. eliget T 230 post v. 231 in T con- 4 fungens (u, d a m. 2) E, constringens d prodens 0 fort. a m.1 231 caelerẽ ( a m. 2) T, celebrem P confer.re (e eras.) E 232 precepta T indexque Vonck. coni. 233 petit (exp. m. 2) T pnit A iubat Fl corr. m. 2 caeto T prestet (e, a m. 2) T 234 in bapt. cod. Arnts. babtismate A uestrum ed. Lips. 236 in mg. adi. T2 permissit A haberae A ...R. NOSTER QVI ES IN CAELIS T cum rtll. (PATER), incipit oratio dominica Pater ect. A )
    60
  10. Qui dominum caeli patrem memoramus, in ipso
  11. Iam fratres nos esse decet nec origine carnis
  12. Germanum tractare odium, sed spiritus igne
  13. Flagrantes abolere doli monumenta uetusti
  14. Atque nouum gestare hominem, ne forsan ab alto
  15. Degenerent terrena Deo, cui nos duce Christo
  16. Fecit adoptiuos caelestis gratia natos.
  17. Sanctificetur ubi Dominus, qui cuncta creando
  18. Sanctificat, nisi corde pio, nisi pectore casto P
  19. Vt mereamur eum nos sanctificare colendo,
  20. Annuat ipse prior, sicut benedicier idem
  21. Se iubet a nobis, a quo benedicimur omnes.