Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Prospiceres arce ex summa uastumque uideres
  2. Misceri ante oculos tantis plangoribus aequor?
  3. Extinctisque tamen quamuis infantibus absens,
  4. Praesens Christus erat, qui sancta pericula semper
  5. Suscipit et poenas alieno in corpore sentit.
  6. Ast ubi bis senos aetatis contigit annos,
  7. Hoc spatium de carne trahens, aeuique meatus
  8. Humana pro parte tulit, senioribus esse
  9. Corde uidebatur senior legisque magistros
  10. Inter ut emeritus residebat iure magister.
  11. Nec mora (quas etenim uolitans per tempora mundus
  12. Nouit habere moras?) usus maiore iuuenta,
  13. Sex quasi lustra gerens placidam Iordanis ad undam
  14. [*]( 127 cf. Verge Aen. IV 408 s., Prud. Perist. V 421 139 cf. Ycrg. Ge. III 110, Iuvenc. IV 395 )[*]( 126 orbata A Bem. gilidum A frutra r uuera T u∗bernatum K 127 tum ex tunc E, nunc cod. Arntz. m. 1 cernenti] enti in ras. C cernent italia E 128 quos uidebaa Â, ue tx ui KL dabus ex debus E, dabus (da in ras.) Z* fremitos T, - fre u pmitus A, gemitus L, fremitos Z corr. m. 2, gemitns sched. Poelm. 129 propioeris arcem T arte AlP uideris T 130 miscere b clamoribus 01 aequor] uastam — aethram coni. Arntz. 131 que s. I. r abens T1 corr. m. 2 132 qua Wopk. coni. 133 suscepit TL\'Z\', suspicit Fabr. pectore c 134 ubi\' senos (s a m. 2) F contegit AZ1 135 trahent aeui T\' corr. m. 2, trachens A, trahit S meatos TZ1, meatus (us in ras.) H 136 humane E, post humana ras. 1 uerbi in H p 8. 1. L\' tullit pparte A 137 magist∗ros (e eras.) T, masgistros (i eras.) A 138 ut] & S meritus (eam. 2) T residebat ex resedebat E 139 naec d, ne* E uolitas (n a m. 2) Z tartara T corr. m. 2 mund∗us E, -us in ras. F 140 in mg. K* ussus A maiore ex dam maiora EFT iuuentute A, senecta cod. Arntz. 141 und 1 (dam a m. 0) T )
    54
  15. Venit ut acciperet hoc, quod dare uenerat ipse.
  16. Hunc Baptista potens ut uidit ab amne Iohannes,
  17. Quem matris dum uentre latet nondumque creatus
  18. Senserat obstruso iam tunc sermone prophetes
  19. Vt muto genitore fluens, cui munera linguae
  20. Post noni taciturna diu spiramina mensis
  21. Parto redduntur nato, mox praedicat: agnus