Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

paene omnis -sermo diuinus habet aemulos suos. quot genera praeceptorum sunt tot aduersariorum. si largitatem esse in hominibus iubet dominus, auarus irascitur: si parsimoniam exigit, prodigus execratur. sermones sacros inprobi hostes suos ducunt. horrent raptores quidquid de iustitia scribitur horrent superbi quidquid de humilitate mandatur, aduersantur ebriosi ubi sobrietas indicitur detestantur inpudici ubi castitas inperatur. aut nihil ergo dicendum est aut quidquid dictum fuerit cuicumque supradictorum hominum displicebit. mauult quilibet inprobus execrari legem quam emendare mentem, mauult praecepta odisse quam uitia.

inter haec quid agant quibus loquendi a Christo officia mandantur? deo displicent, si tacent, hominibus, si loquuntur. sed, ut Iudaeis apostoli responderunt, expedit magis deo oboedire quam hominibus. do tamen [*]( 5 Matth. 7, 14 7 Rom. 8, 18 29 Act. 5. ) [*]( 1 meroris B 2 enuntiari ex -re corr. m. 2 B 5 igitur punct. ig B 6 que A 7 inquit ex inquid bis corr. m. 2 - B sunt ed. Baluzius 8 passionis A passiones ex -nis corr. tn. 2 B 17 quod Å quot ex quod corr. m. 2 B 21 quicquid his B 22 auersantur Mittershusius hebriosi Â. 28 officio A 30 obydire A obedire B )

316
consilium omnibus, quibus grauis et onerosa est lex dei, si accipere non recusant, quemadmodum placere eis possint, quae deus praecipit. cuncti enim, qui oderunt mandatum sacrum, causam odii in se ipsis habent. omni fastidium non in praeceptis legis sed in moribus suis; lex quippe bona est sed mores mali. ac per hoc mutent homines propositum et adfectum suum. si mores suos prohabiles esse fecerint, nihil eis ex eo, quod lex bona praecipit, displicebit. quando enim bonus quis esse coeperit, non potest non diligere legem dei, quia hoc intra se habet lex dei sancta, quod sancti homines in moribus. gratiae domini nostri Iesu Christi cum spiritu tuo: amen. [*]( 3 praecepit B 4 omni Å (cf. E II 19): omne B Halmius 5 est legis (cum b) ed. Baluzius 6 affectum ex adf. corr. m. 2 B 12 amen. erplicit liber IIII (sic s, scr. m. 8 q; INCIPIT TRACTATUS. PERE- GRINI PRO CATHOLIOAE. FIDEI. ANTIQUITATE & UHIUERSITATE A, amen. Explicit liber quart. Eicerpta de libris sci Ambrosii B )

317