Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

nemo itaque sibi in testamento suo hominem deo praeferens de uitae ac professionis praerogatiua aliquid blandiatur. poenalis est homini ac perniciosa securitas, praesumptae spes sarcinae sunt reatus, usurpata absolutio damnationem parat. quicumque sibi se excusat accusat deo secundum illud: nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. nemini itaque facilis sua causa sit: nullus difficilius euadit, quam qui se euasurum esse praesumpserit.

VIIII. Dura haec forsitan atque austera uideantur. quidni? omnis enim disciplina, ut ait sermo diuinus, non est [*]( \' 10 Fsal. 48 13 Apoc. 3, 16 21 Gal. 6, 3 26 Hebr. : 12, 11. ) [*]( .3 repperies A habundantibus B 5 ipsa Ritterahusius ut aupra 6. 44; at cfr. 6. 45 fin. credi Halmius: reddi A rendi B credere ed. Baluzius (cum b, in quo a. reddi scr. est 1 credere) 7 fenerauerit B 9 ipsi B 10 diainam illud necesse est ed. Baiuzim 13 es et] esset A et alt. s punct. B 14 euomere cum p et edd. Halmius 16 post sibi add. p et edd. ante Halm.: in uita, in more, in actu, in dono 17 profesnonis ex -nes corr. m. 2 A 18 perniciosa ista ed. Baluzius 19 nsnrpatio A 20 eicusat se signis transpositionis additis B 21 accussat A 25 forsitam Å )

315
gaudii, sed maeroris. dura haec et austera sunt. sed quid facimus ? non licet rerum mutare naturas, et enuntiari aliter ueritas non potest, quam uis ipsa exigit ueritatis. -dura haec quidam putant: scio et satis certus sum. sed quid facimus ? . nisi duris non itur ad regnum. ar t a enim, inquit -dominus, et angusta uia est, quae ducit ad uitam. et apostolus existimo, inquit, quod non sint condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. indignum esse ad futurae gloriae conparationem omne opus dicit humanum.

et ideo nihil durum aut austerum Christianis uideri debet, quia quantalibet pro sempiterna beatitudine Christo offerant, uile est quod datur, ubi tam grande est quod accipitur. nihil magnum in terris ab homine deo soluitur, ubi quod est in caelo maximum conparatur. durum est auaris ut largiantur sua. quid mirum ? -totum durum est quidquid imperatur inuitis. .

paene omnis -sermo diuinus habet aemulos suos. quot genera praeceptorum sunt tot aduersariorum. si largitatem esse in hominibus iubet dominus, auarus irascitur: si parsimoniam exigit, prodigus execratur. sermones sacros inprobi hostes suos ducunt. horrent raptores quidquid de iustitia scribitur horrent superbi quidquid de humilitate mandatur, aduersantur ebriosi ubi sobrietas indicitur detestantur inpudici ubi castitas inperatur. aut nihil ergo dicendum est aut quidquid dictum fuerit cuicumque supradictorum hominum displicebit. mauult quilibet inprobus execrari legem quam emendare mentem, mauult praecepta odisse quam uitia.

inter haec quid agant quibus loquendi a Christo officia mandantur? deo displicent, si tacent, hominibus, si loquuntur. sed, ut Iudaeis apostoli responderunt, expedit magis deo oboedire quam hominibus. do tamen [*]( 5 Matth. 7, 14 7 Rom. 8, 18 29 Act. 5. ) [*]( 1 meroris B 2 enuntiari ex -re corr. m. 2 B 5 igitur punct. ig B 6 que A 7 inquit ex inquid bis corr. m. 2 - B sunt ed. Baluzius 8 passionis A passiones ex -nis corr. tn. 2 B 17 quod Å quot ex quod corr. m. 2 B 21 quicquid his B 22 auersantur Mittershusius hebriosi Â. 28 officio A 30 obydire A obedire B )

316
consilium omnibus, quibus grauis et onerosa est lex dei, si accipere non recusant, quemadmodum placere eis possint, quae deus praecipit. cuncti enim, qui oderunt mandatum sacrum, causam odii in se ipsis habent. omni fastidium non in praeceptis legis sed in moribus suis; lex quippe bona est sed mores mali. ac per hoc mutent homines propositum et adfectum suum. si mores suos prohabiles esse fecerint, nihil eis ex eo, quod lex bona praecipit, displicebit. quando enim bonus quis esse coeperit, non potest non diligere legem dei, quia hoc intra se habet lex dei sancta, quod sancti homines in moribus. gratiae domini nostri Iesu Christi cum spiritu tuo: amen. [*]( 3 praecepit B 4 omni Å (cf. E II 19): omne B Halmius 5 est legis (cum b) ed. Baluzius 6 affectum ex adf. corr. m. 2 B 12 amen. erplicit liber IIII (sic s, scr. m. 8 q; INCIPIT TRACTATUS. PERE- GRINI PRO CATHOLIOAE. FIDEI. ANTIQUITATE & UHIUERSITATE A, amen. Explicit liber quart. Eicerpta de libris sci Ambrosii B )

317