Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

dici aliquid potest, tametsi salubriter dici non potest: est umbra excusatiunculae non excusans, dans reo deprecatiunculae speciem non reatus securitatem. nequaquam enim id ulli spondeo, quod possit cuiuslibet rei firmum habere subsidium qui aliquid plus amauerit quam deum, secundum illud, quod scriptum est, in hoc futurum esse iudicium, quod uenerit lux in hunc mundum et dilexerint homines magis tenebras quam lucem. nemini enim dubium est totum id tenebras futurum homini, quidquid diuinae praetulerit caritati. haec ergo ita sunt.

sed esto, ut dixi, indulgeri parentibus possit naturae insalubriter indulgentibus. quid quod nonnulli, filios non habentes, a respectu se tamen salutis suae et remedio peccatorum penitus auertunt, ac licet semine sanguinis sui careant, quaerunt tamen quoscumque alios, quibus substantiam propriae facultatis addicant, id est, quibus umbratile aliquod propinquitatis nomen inscribant, quos sibi quasi adoptiuos imaginarii parentes filios faciant, ut in locum eorum quae non sunt pignorum perfidia generante succedant.