Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

quod tamenetsi etiam ad aliud referri potest, tamen loco quoque et causae huic non insalubriter coaptatur. cum enim nummularii saluatoris pauperes et egeni recte intellegantur, quia pecunia, quae talibus dispensatur, augetur, cum usuris absque dubio a deo redditur quidquid egentibus erogatur. unde et alibi apertius ipse dominus. distribuere diuites opes mundi et facere sibi sacculos, qui non ueterescant, iubet. sed et in uase electionis suae idcirco locupletibus diuitias a domino dari indicat, ut bono opere ditescant.

et ideo etiam ego minimus et indignissimus famulorum dei primum ac saluberrimum religionis officium esse dico, ut Christianus diues, dum in hac uita est, diuitias mundi huius pro dei nomine atque honore consumat; secundum autem, ut si id uel metu uel infirmitate uel necessitate aliqua praepeditus forte non fecerit, saltim moriens uniuersa dispenset.